라틴어 문장 검색

quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 30:2)
nam et ii, quorum officium erat ut traderent , ignari, qui esset , quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 58:2)
aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis suum et tribunal implevit, et geminique minantur caelum scopuli;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 287:1)
delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et alioqui sententiarum pondere implevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 228:3)
nam et vomens frustis esculentis suum et tribunal implevit * * * et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu atque consistent magis insurgebat, si verteretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 301:2)
deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus et impleri sinus optabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 256:2)
manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 289:1)
at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 152:1)
Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitauit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장13)
Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 17:2)
Si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:3)
Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:1)
Inplent enim me bona spe et iam non promittunt de te, sed spondent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 1:1)
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:1)
si vis Pythoclea senem facere et inplere vitam, non annis adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION