라틴어 문장 검색

inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:5)
cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 34:1)
nec mirum, cum id inter opifices quoque vulgatum sit, unde Vergilius, argumentum ingens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 104:1)
quarum rerum ingens plerumque vis est velut rem praesentem animos hominum ducentium, ut ] egit furorem praetexta C. Caesaris praelata funere cruenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 49:1)
ne illud quidem indignum est admonitione, ingens epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:1)
quis potis ingentis causas evolvere belli?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 195:5)
ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus, inquit, oportuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:1)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est (βραχυλογίαν vocant, reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde . hoc male imitantes sequitur obscuritas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 145:2)
non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia hoc an sollicitudo sit peior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:1)
sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 77:1)
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:1)
tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:1)
Laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장11)
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION