라틴어 문장 검색

Utere sine me beneficio meo, patria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 2:3)
Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:6)
Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:1)
Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 35:1)
Movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:1)
ex amico inimicus, hostis ex socio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:5)
Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:2)
Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:1)
Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:4)
In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:2)
Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 63:1)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis laetiusve tectis solum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:4)
post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:5)
quidam odium habuerunt nec inimicum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION