라틴어 문장 검색

Non est quod ad quasdam feminas respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita ab initio fortior ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 110:1)
Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:1)
Quarundam rerum initia in nostra potestate sunt, ulteriora nos vi sua rapiunt nec regressum relinquunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:1)
Sed omnia ista initia causaeque sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:1)
ipse te proicis " et alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:6)
Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 117:2)
ille inchoatum sermonem cito abrupit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:6)
Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 158:2)
Quanto melius est initia ipsa perspicere quam levia sint, quam innoxia!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:1)
Initia morborum quies curat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 222:6)
Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis in- certae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:3)
initium morbi est aegris sana miscere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 68:1)
omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 136:2)
at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me conuenerunt, sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.26)
Omnia honesta opera uoluntas inchoat, occasio perficit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION