라틴어 문장 검색

agnus enim vice mirifica ecce leonibus imperitat, exagitansque truces aquilas per vaga nubila perque Notos sidere lapsa columba fugat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum46)
aspice quam pleno subsellia nostra senatu decernant infame Iovis pulvinar et omne idolium longe purgata ex urbe fugandum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권182)
placidissimus illum foederis humani consensus prosperat orbi, seditione fugat, saevis exasperat armis, munere pacis alit, retinet pietate quieta.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2208)
"et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum, victores Senonas Capitoli ex arce fugatos cum super e celso pugnarent numina saxo!"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2236)
tum quia non totum spes salva interficit ignem, nam resides quandoque faces adolere licebit festaque decrepitis obtendere flammea canis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2371)
"erras, cruente, si meam te rere poenam sumere cum membra morti obnoxia dilancinata interficis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.52)
"hoc tu parasti, pcrdite, spectaculum cladis cruentae de necandis 1 civibus, quos ut profanos inpiati et saeculi reos necesse est te magistro interfici:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.128)
quin ipse ferrum stringit et plenus Deo reges superbos mole praedarum graves pellit fugatos, sauciatos proterit, frangit catenas et rapinam liberat:
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 6)
dixerat haec et laeta Libidinis interfectae morte Pudicitia gladium Iordanis in undis abluit infectum, sanies cui rore rubenti haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum, expiat ergo aciem fluviali docta lavacro victricem victrix, abolens baptismate labem hostilis iuguli;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 124)
"causa mali tanti iacet interfecta;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1168)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
Nunc est profecto interfici cum perpeti me possum, Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 510)
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:1)
Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, cum procul obscuros collis humilemque videmus Italiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:1)
Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION