라틴어 문장 검색

a vespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominavere Parthenium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 2:4)
Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 8:1)
Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 17:1)
Sunt et syringes subterranei quidam, et flexuosi secessus, quos (ut fertur) periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque ne cerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras illas, quas hierographicas litteras appellarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 30:1)
Quod cum hi die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante, terrae sunt vindicata;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 11:1)
Quibus ut convenerat ordinatis, terrebatur omine quodam, ut docuit exitus, praesentissimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 5:1)
namque kalendis ipsis Ianuariis ascendente eo gradile Genii templum, e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior, nullo pulsante, repente concidit animamque insperato casu efflavit, quod adstantes (incertum per imperitiam an adulandi cupiditate), memorabant consulum seniori portendi, nimirum Sallustio, sed (ut apparuit) non aetati sed potestati maiori, interitum propinquare monstrabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 6:2)
Ipse autem Antiochiam egressurus, Heliopoliten quendam Alexandrum, Syriacae iuris dictioni praefecit, turbulentum et saevum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 3:2)
Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti imperatori, procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur, equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto, avertisse subito praedas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 4:1)
Luce vero secuta, profectus exinde per supercilia riparum fluvialium, aquis adulescentibus undique convenis, cum armigera gradiens manu, in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium, genibus supplices nixi, oblata ex auro corona, tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter, ut ad furta bellorum appositi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 8:1)
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia in se tela declinans, spargitur passim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:1)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)
Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in latum ante quam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 17:2)
Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:2)
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION