라틴어 문장 검색

Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:2)
— Ad bonum uero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:12)
Postremo, cum omne praemium idcirco appetatur bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:11)
Quos infelicissimos esse iudicarem si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:14)
— Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:11)
Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est. — Quis id neget?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:12)
— Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse quod iustum est contraque quod iniustum est malum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:13)
post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:2)
pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:2)
Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:8)
Non est iusta satis saeuitiae ratio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 10:1)
Nam ut pauca, quae ratio ualet humana, de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:1)
hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:7)
Laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:11)
Illic iusto foedere rerum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION