라틴어 문장 검색

Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 1:3)
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:1)
Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:4)
Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:1)
Seneca Lucilio suo salutem Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 891)
Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 29:2)
Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male congruentibus membris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:1)
Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 14:3)
et socii sumus eius et membra.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:3)
Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:5)
Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:3)
membra sumus corporis magni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:10)
Hi sunt, qui nobis obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae, quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse aut cito expellendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 26:3)
quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 6:5)
aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION