라틴어 문장 검색

) sunt in singulis particulis ut distantiae particularum à plano QR, & his viribus particulae illae planum fugiunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 5:15)
& propterea (per Lem. I.) si materia annuli per totam globi superficiem, in morem figurae PapAPepE, ad superiorem illam Terrae partem constituendam spargeretur, vis & efficacia tota particularum omnium ad Terram circa quamvis AEquatoris diametrum rotandam, atque adeo ad movenda puncta aequinoctialia, evaderet quadruplo minor quàm prius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 5:16)
Nam distantia particulae cujusque terrestris à plano QR, quo tempore particula illa à plano Eclipticae longissimè distat, in Tropico suo (ut ita dicam) consistens, diminuitur, per inclinationem planorum Eclipticae & AEquatoris ad invicem, in ratione Sinus complementi inclinationis ad Radium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 8:2)
Et in ratione distantiae illius diminuitur etiam vis particulae ad aequinoctia movenda.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 8:3)
Ex acceleratione autem vel retardatione vel motu retrogrado distantia Cometae in hunc modum colligitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:9)
Distantia verò Cometae ex hac parallaxi sic colligitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:20)
Nam corporis coelestis à Sole illustrati & in regiones longinquas abeuntis diminuitur splendor in quadruplicata ratione distantiae:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:2)
in duplicata ratione videlicet ob auctam corporis distantiam à Sole, & in alia duplicata ratione ob diminutam diametrum apparentem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:3)
Priore casu minuenda est distantia Cometarum, ne fumus à Capite semper ortus per spatia nimis ampla incredibili cum velocitate & expansione propagetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:6)
Minore igitur cum diametro apparente plus lucis emittens, multò magis illustrabitur à Sole, adeoque erit Soli multò propior.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:9)
conspectum & à Flamstedio observatum est caput Cometae posterioris, in distantia novem graduum à Sole;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:23)
Si sumantur aequalia à Perigaeo hinc inde tempora, capita quae temporibus illis in longinquis regionibus posita, ob aequales à Terra distantias, aequaliter lucere debuissent, in plaga Solis maximè splenduere, ex altera Perigaei parte evanuere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:33)
Ideoque Cometa in eadem Telluris à Sole distantia mediocri, ea cum velocitate quae sit ad velocitatem Telluris ut [sqrt]2 ad 1, describet motu suo diurno partes 2432747, & motu horario partes 101364½.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 26:4)
Designent S Solem, T, t, [tau] tria loca Terrae in orbe magno, TA, tB, [tau]C observatas tres longitudines Cometae, V tempus inter observationem primam & secundam, W tempus inter secundam ac tertiam, X longitudinem quam Cometa toto illo tempore ea cum velocitate quam habet in mediocri Telluris à Sole distantia, describere posset, & tV perpendiculum in chordam T[tau].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:1)
Et deletis jam literis A, E, C, I, à puncto B versus punctum [xi] duc occultam novam BE, quae sit ad priorem BE in duplicata ratione distantiae BS ad quantitatem S[mu] + 1/3i[lambda].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION