라틴어 문장 검색

quoque id mirum magis esset in illo, femina natus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 20:4)
nam cunctis eadem est audire voluntas, o facunde senex, aevi prudentia nostri, quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, qua tibi militia, cuius certamine pugnae cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 20:8)
"Herculeae mirum est oblivia laudis acta tibi, senior!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:2)
mira Periclymeni mors est, cui posse figuras sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:12)
dixere, tulitque muneris auctor opem, - si miro perdere more ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:17)
miraque res, subito media tenus exstitit alvo incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, Acis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:5)
Quodque magis mirum est, sunt qui non corpora tantum, verum animos etiam valeant mutare liquores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:1)
Quos siquis faucibus hausit, aut furit, aut patitur mirum gravitate soporem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:3)
Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, alternare vices et quae modo femina tergo passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:1)
At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu, cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:5)
ille quidem mirum ni de regione propinqua non nisi vicinas tutus ararit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1216)
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:3)
Mysticus fuit et peregrinus qui simplicitate vivebat et mira consensione cum Deo, cum aliis, cum rerum natura ac cum se ipso.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 15:7)
Vix agnoscimus oecosystemata naturalia mirum in modum suo munere fungi:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:3)
“Quis mira haec maris loca in coemeteria subaquanea commutavit, vita coloreque destituta?”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION