라틴어 문장 검색

quae cum quattuor inter se diversa videmus quattuor a ventis et caeli partibus esse, tum color et facies hominum distare videntur largiter et morbi generatim saecla tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:5)
formosa facies viridiorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 11:3)
Post ad Ianum solum regnum redactum est, qui creditur geminam faciem praetulisse, ut quae ante quaeque post tergum essent intueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:1)
Huius facies prolixa in acutum barba figurata est, eminente super caput calatho:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:1)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
Obtutu tenet ora:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:5)
Curvata in molis faciem circumstetit unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 4:2)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:2)
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 16:2)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:2)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:1)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION