라틴어 문장 검색

victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 790:1)
regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 55:2)
si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod aequae libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 59:4)
si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 271:3)
Fabius Vibulanus C. Servilius Ahala, re fectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 635:2)
pace alibi parta Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 1:1)
et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, , quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 25:1)
mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam dividere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 323:1)
vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani , quanta ipsi - nec exprobranda ea apud memores sunt - gratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 476:1)
qua moderatione animi cum collegae levavit infamiam, tum sibi gloriam ingentem peperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 268:1)
castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 171:2)
non factionibus nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres summamque laudem peperi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 350:2)
quaenam illa inscitia belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 386:2)
deos inquit immortales, milites, vestros meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque supplex poposci ut mihi de vobis concordiae partae gloriam non victoriam darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 461:3)
satis fuit eritque unde belli decus pariatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 462:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION