라틴어 문장 검색

Quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte facerent, quod cogerentur facere legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:1)
Ergo ille civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:2)
Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:3)
Libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:14)
quae videlicet ille non ex agri consitura, quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:5)
Quam ob rem, Tubero, semper mihi et doctrina et eruditi homines et tua ista studia placuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:6)
Atque idem (multum enim illum audiebam et libenter) Zethum illum Pacuvii nimis inimicum doctrinae esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:5)
doctrina, artibus, studiis si fortuito id faciet, tam cito evertetur quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:9)
Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:1)
Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam erudiit facile in civitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo, ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:6)
Quodsi quis ad ea instrumenta animi, quae natura quaeque civilibus institutis habuit, adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum cognitionem putavit, ut ii ipsi, qui in horum librorum disputatione versantur, nemo est, quin eos anteferre omnibus debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 5:1)
qui, ne quid praetermitterent, quod ad summam laudem clarorum virorum pertineret, ad domesticum maiorumque morem etiam hanc a Socrate adventiciam doctrinam adhibuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 5:4)
Quare qui utrumque voluit et potuit, id est ut cum maiorum institutis, tum doctrina se instrueret, ad laudem hunc omnia consecutum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 6:1)
qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 65)
est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION