라틴어 문장 검색

Modico dehinc tempore transacto et paucis diebus praeda Roberti consumpta, nec ultra audente aliquo longe ab exercitu praedam quaerere prae crudeli occisione [0468C] Boemundi sociorum, amplior et validior fames in populo coepit multiplicari, et inaestimabilis mortalitas humilis plebis fieri, et exercitus, attenuari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:4)
Ubi insidiis Turcorum circumventi et sagittis lacessiti ac confixi, parum repugnantes prae lassitudine et onere praedarum angustiaque locorum, ad septingentos perierunt, spolia omnia et praedas Turcorum, licet inviti, illic relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:4)
et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 28:2)
sed respexit ad praedam, quae averti dicitur, ut raptas ad litora vertere praedas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2082)
eodem forte quo haec gesta sunt die naves quae praedam in Siciliam vexerant cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 481:1)
ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 517:1)
Privernates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus castra nunc inquit "vobis hostium urbemque praedae do, si mihi polli- vobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini vos fortiter in acie operam navaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 161:1)
Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose 'praedam' pro 'manubiis' et 'manubias' pro 'praeda' posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:2)
quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 16:2)
Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 273:1)
praeda rutvli spoliisque potiti non solum suis armis eos exuerunt, sed etiam illa praeda, quae Rutulis fuerat ante detracta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4481)
In Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 170:1)
Nulla tamen via reperta, qua populo subveniretur, visum est omnibus ut in terram Sarracenorum opulentissimam, adhuc praeda intactam, Boemundum, Tankradum et Robertum Flandrensem cum comitatu equitum et peditum mitterent ad contrahendas praedas et necessaria, quibus fames exstingui, et populus ab inopia posset relevari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:3)
His itaque prospere succedentibus et nullam adhuc praedarum excussionem metuentibus, visum est animosis et ventosis juvenibus, quatenus, assumpta manu de exercitu, praedam in pratis et pascuis ante mures civitatis Nicaeae in conspectu Turcorum raperent et abducerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:5)
cui se decimam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent, haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 267:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION