라틴어 문장 검색

nec hostes detractare visi pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 550:1)
gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 553:2)
quod ubi sensit dictator, ab laevone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 569:1)
neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 584:3)
monumentum navalis pugnae eo die quo pugnatum est quotannis sollemne certamen navium in flumine oppidi medio exercetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 26:1)
omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes quae signa amiserant extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 39:1)
Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 53:1)
et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto discrimine praesidium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 53:2)
integri accepere pugnam, nec ea ipsa longa aut anceps fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 57:2)
Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 153:2)
ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis, quodcumque roboris fuerat contraxerant, seu quia discrimen summae rerum augebat animos, aliquantum aperta quoque pugna praebuerunt terroris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 177:1)
nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 254:2)
dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:1)
ibi interventu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 260:2)
dies indicta pugnae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 378:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION