라틴어 문장 검색

verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:2)
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:2)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit (nam idem iuris responsuris datur), tum contrarium, cui plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis est, contumelia augetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 155:2)
hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:1)
Id agamus, ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:3)
Poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intellegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 2:2)
Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 6:3)
vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:6)
Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus, ubi imperator esset, " Imperator," inquit, "se bene habet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:3)
" Scis quosdam perverse loqui et significare contraria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 2:6)
Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:3)
Duo incommoda inter se contraria simul pertulimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:4)
Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:4)
Adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION