라틴어 문장 검색

Ideoque globus aeris nostri digitum unum latus, ea cum raritate quam haberet in altitudine semidiametri unius terrestris, impleret omnes Planetarum regiones ad usque sphaeram Saturni & longe ultra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:7)
Et auram longe tenuissimam in spatiis liberrimis actioni radiorum cedere, non est à ratione prorsus alienum, non obstante quod substantiae crassae, impeditissimis in regionibus nostris, à radiis Solis sensibiliter propelli nequeant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:2)
Caudae igitur quae Cometarum periheliis nascuntur, in regiones longinquas cum eorum capitibus abibunt, & vel inde post longam annorum seriem cum iisdem ad nos redibunt, vel potius ibi rarefacti paulatim evanescent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:1)
nec tamen tota apparuit, capite semper in his regionibus infra Horizontem delitescente.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:8)
Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:8)
Utique nostra regio tam praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:6)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:5)
nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:9)
Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:8)
primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus affectum parentis exhibuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:1)
Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa abundantia, sed par vilitas nuntiatur:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 1:1)
Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 3:1)
Regionis forma pulcherrima.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:1)
Magnam capies voluptatem, si hunc regionis situm ex monte prospexeris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION