라틴어 문장 검색

nam vis innumera, Lugii aliaeque gentes, adventabant, fama ditis regni, quod Vannius triginta per annos praedationibus et vectigalibus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장5)
regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장5)
inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장8)
genti Parthorum Vologeses imperitabat, materna origine ex paelice Graeca, concessu fratrum regnum adeptus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장2)
is modicum Hiberiae regnum senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam ut cupidinem occultaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장5)
illi cupido regni fratre et filia potior animusque sceleribus paratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장14)
At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten et regnum ab interfectoribus obtineri, vocat consilium, docet acta et an ulcisceretur consultat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장1)
Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obvenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장1)
ipse praeceps Hiberos ad patrium regnum per- vadit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장6)
quamquam ne impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장8)
deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장5)
Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui saepe regni eius potitus, dein profugus, tum quoque bellum deseruerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장1)
et Nero infensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장2)
festis Saturno diebus inter alia aequalium ludicra regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장2)
in campo tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION