라틴어 문장 검색

stetit inter mortem et vitam sacerdos maximus nec ultra vestigia eius ignis procedere ausus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:8)
quid ultra quaeris?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V14)
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris visamque diu, cum frigida parvas praeberet spelunca domos ignemque Laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, silvestrem montana torum cum sterneret uxor frondibus et culmo vicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbavit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis et saepe horridior glandem ructante marito.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI1)
"iam gravis es nobis, et saepe emungeris, exi ocius"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI73)
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI293)
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI6)
THRACES antea saepe, tum maxime Rhoemetalce rege desciverant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:1)
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se reiicit aeterno devictus vulnere amoris, atque ita suspiciens tereti cervice reposta pascit amore avidos inhians in te, dea, visus eque tuo pendet resupini spiritus ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:10)
quod contra saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:2)
atque eadem magni refert primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:18)
'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis arboribus vicina cacumina summa terantur inter se validis facere id cogentibus austris, donec flammai fulserunt flore coorto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:6)
iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, permagni referre eadem primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, atque eadem paulo inter se mutata creare ignes et lignum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:9)
iamne vides igitur, quamquam vis extera multos pellat et invitos cogat procedere saepe praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:20)
praesertim cum, quae possimus cernere, celent saepe tamen motus spatio diducta locorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:4)
nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION