라틴어 문장 검색

Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:1)
neque ideo sanguis profluet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:3)
Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:1)
Ex quo et sanguinis profusio et distentio neruorum fieri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:3)
neque terreri conuenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:7)
Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:1)
Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:2)
siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:5)
sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur uesica, ideoque minus inflammatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:2)
Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:4)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:4)
Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:2)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:4)
Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:1)
Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION