라틴어 문장 검색

habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque.- cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur A. Calavius,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 87:1)
et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 234:1)
itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 275:1)
hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:2)
fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 306:3)
Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 406:3)
dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 449:1)
eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 450:1)
dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 499:1)
per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 535:1)
Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 3:1)
pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 124:1)
cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod multis in vicem cladibus immerito terribile erat, fama, Picentium novorum sociorum indicio exorta est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 137:1)
fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 146:2)
itaque suis sociorumque viribus consurgere hostes ad bellum, et haudquaquam pari defungendum esse certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION