라틴어 문장 검색

Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:8)
Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 12:3)
Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:1)
In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:4)
et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 2:3)
tunc qui iacente reciprocus ludit salo tumidumque pando transilit dorso mare Tyrrhenus omni piscis exultat freto agitatque gyros et comes lateri adnatat, anteire naves laetus et rursus sequi;
(세네카, 아가멤논 10:13)
agitata ventis unda Venturis tumet:
(세네카, 아가멤논 10:22)
tuus ille bis seno meruit labore adlegi caelo magnus Alcides, cui lege mundi Iuppiter rupta geminavit horas roscidae noctis iussitque Phoebum tardius celeres agitare currus et tuas lente remeare bigas, pallida Phoebe;
(세네카, 아가멤논 15:2)
tibi concitatus substitit mundus, o puer subiture caelum.
(세네카, 아가멤논 15:7)
Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit:
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:4)
non maria umquam ex colle uidisse lata aut hiberna, cum uentis penitus agitata sunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:4)
haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:19)
OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:1)
an si adulescens malo aduersus puellam animo infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 9:2)
Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION