라틴어 문장 검색

pacem ex aequo utilem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장6)
non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:2)
sunt aliae causae, magnae et graves, quas vobis aperiri aequum est, quoniam quidem ego iam meum munus explevi, et quod mihi in consuetudine est, satis multos offendi, quos, si forte haec audierint, certum habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam tamquam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 7:1)
quis ignorat utilius ac melius esse frui pace quam bello vexari?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 7:1)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
nec aliud adversus validissimas gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 2:1)
sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장11)
ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam ducibus licere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장9)
Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram ipsis utilem disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장1)
paucos necessarii ipsorum sepelivere, ceterum vulgus super humum relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장13)
Suetonium Paulinum ac Licinium Proculum tristi mora squalidos tenuit, donec auditi necessariis magis defensionibus quam honestis uterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장3)
'omnes, qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent an quod inchoatur rei publicae utile, ipsis gloriosum, promptum effectu aut certe non arduum sit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장2)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장6)
pacem et concordiam victis utilia, victoribus tantum pulchra esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION