라틴어 문장 검색

— Addamus, si quidem uera uolumus confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:17)
— Atqui illud quoque per eadem necessarium est, sufficientiae, potentiae, claritudinis, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:26)
ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:3)
Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:5)
— Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. — Haec igitur uel imagines ueri boni uel imperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:11)
Materiae fluitantis opus uerum insita summi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 5:1)
— Firmissime, inquam, uerissimeque conclusum est.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:8)
sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:9)
ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:10)
quare quod omnium principium sit id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione concluserim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:21)
Sed quod perfectum non sit id summum non esse manifestum est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:4)
— Nihil, inquam, nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:8)
Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:10)
participatione uero nihil prohibet esse quam plurimos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:12)
— Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION