라틴어 문장 검색

clauditur cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita voce qua semet miseraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장4)
is profluente sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum quo vulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse tradiderat, versus ipsos rettulit eaque illi suprema vox fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 70장2)
et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장8)
numquam pro salute principis aut caelesti voce immolavisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장3)
aspiceret populus virum morti obvium, audiret senatus voces quasi ex aliquo numine supra humanas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장6)
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장1)
et ut beatissimus recitationem eius eventus prosequatur, omnis illa laus intra unum aut alterum diem, velut in herba vel flore praecerpta, ad nullam certam et solidam pervenit frugem, nec aut amicitiam inde refert aut clientelam aut mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem vagum et voces inanis et gaudium volucre.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 4:1)
Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 1:1)
nec mirum, cum etiam inviti ad populum producerentur, cum parum esset in senatu breviter censere, nisi qui ingenio et eloquentia sententiam suam tueretur, cum in aliquam invidiam aut crimen vocati sua voce respondendum haberent, cum testimonia quoque in publicis non absentes nec per tabellam dare, sed coram et praesentes dicere cogerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 7:1)
terrent enim trepidantve, prout sonuit acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 1:3)
adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 2:1)
et illud quidem etiam hic notum, avium voces volatusque interrogare:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 3:3)
scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 2:1)
memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam tacere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 4:1)
non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION