라틴어 문장 검색

Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 440:2)
prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 512:1)
subacti scis Appenninum omnibus,tum transmontanos adortus - in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius - omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 19:1)
primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:2)
qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte verba sacerdote, precationes fecerant, quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 192:1)
Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum quam si non venissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 392:1)
ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curae iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis quotiens vellent senatus daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 395:1)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)
ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:2)
his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt ut et consules quibus diis videretur hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 229:1)
scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 350:1)
ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio diem unum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 537:1)
cum pestilentiae finis non fieret, senatus decrevit uti decemviri libros Sibyllinos adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 248:1)
inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraculum aditurus Delphos ascendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 257:1)
nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus, quo caveramus, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 267:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION