라틴어 문장 검색

Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 3:2)
in hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae quae maxime laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 3:1)
Vbi hoc quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:1)
quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:2)
consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:4)
Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:4)
in omnibus igitur eis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi vero etiam VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET in primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est QVOD EIVS AEQVIVS MELIVS, parati eis esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 3:1)
Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui negotia aliena curasset ei' cuius ea negotia fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum esset, alterum alteri praestare oporteret, quid virum uxori, quid uxorem viro tradiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 3:2)
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consu- lunt et ei qui defendunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:5)
ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re vera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:13)
sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:5)
de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:6)
De aequo et iniquo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION