라틴어 문장 검색

sed si amplitudinem in vobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis, ut affectus vestri cordis quam nostri operis effectus publicaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:1)
Servat consuetudinem suam tam facundia vestra quam pietas, atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, eloquium suspicimus, quod libenter, affectum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:1)
quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quamquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscumque, sed plurimis certis et necessariis quaeque diversis proficiscuntur ex originibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:3)
sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque complicaturo res forte succurrit, de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:1)
redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 10:2)
hoc item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:1)
quae tua longinquis implorant iura querelis, certent laetitia, nosterque ex ordine collis confremat et sileant peioris murmura famae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici8)
Huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter, ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr4)
Statius Abascanto suo salutem Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr1)
Certant laetitia superosque in vota fatigant Inachidae, quae cuique domus sacrique facultas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권83)
effulsere artus, membrorumque omnis aperta est laetitia, insignes umeri, nec pectora nudis deteriora genis, latuitque in corpore vultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권219)
Erigitur Tydeus voltuque occurrit et amens laetitiaque iraque, ut singultantia vidit ora trahique oculos seseque adgnovit in illo, imperat abscisum porgi, laevaque receptum spectat atrox hostile caput, gliscitque tepentis lumina torva videns et adhuc dubitantia figi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권341)
Affectus quidem tam mali ministri sunt quam duces.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A12)
Nil rationis est, ubi res semel in affectum venit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N16)
Omnis affectus hoc habet, ut in quod ipse insanit, ceteros furere putet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 460)

SEARCH

MENU NAVIGATION