라틴어 문장 검색

Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos, Saepe time simulans, saepe rogata nega;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1912)
Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 415)
Livor et adverso maculae sub pectore nigrae Pectus adulterii labe carere negant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 521)
Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 932)
Non peccat, quaecumque potest peccasse negare, Solaque famosam culpa professa facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 143)
tantum fecisse negato, Nec pudeat coram verba modesta loqui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 149)
Si tamen in media deprensa tenebere culpa, Et fuerint oculis probra videnda meis, Quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato - Concedent verbis lumina nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1428)
siqua repugnarat nimium comitemque negabat, sublatam cupido vir tulit ipse sinu, atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:81)
non hoc, centum quae sustinet urbes, quamvis sit mendax, Creta negare potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:199)
crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:206)
vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:230)
quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:231)
a quotiens illum doluit properare Calypso, remigioque aptas esse negavit aquas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:94)
si tibi per tutum planumque negabitur ire, atque erit opposita ianua fulta sera,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 10:4)
illa, licet pateant, tu tamen usque nega.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION