라틴어 문장 검색

simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis iudicabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:3)
Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:5)
o magnam, inquit, artem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 4:1)
et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장1)
Quamquam hoc quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:3)
Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장7)
Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:2)
L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen et multa cum libertate dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 1:4)
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat, et e disciplina motus quidam videretur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:6)
accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:1)
Est enim in arte tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 3:2)
Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:4)
Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:4)
Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION