라틴어 문장 검색

dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 309:1)
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 339:1)
augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 342:1)
consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam, duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 395:1)
P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt, cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 525:1)
creati consules Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 531:1)
exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 32:1)
creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C. et M. Servilii - Geminis ambobus cognomen erat - L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 34:1)
per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 35:1)
et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 38:1)
triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 569:1)
comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 575:1)
comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 582:1)
nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 582:2)
C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 583:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION