라틴어 문장 검색

Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere.
(세네카, 행복론, Liber VI 202:1)
Quanto melius ac iustius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat !
(세네카, 행복론, Liber VI 203:1)
Si necessitas alterutri nostrum imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere aut ego alterum accipere, det potius, qui solet.
(세네카, 행복론, Liber VI 203:5)
" Hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:6)
Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:14)
Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare ;
(세네카, 행복론, Liber VI 207:3)
non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem.
(세네카, 행복론, Liber VI 208:5)
Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat.
(세네카, 행복론, Liber VI 209:1)
Si vult recipere beneficium, referamus reddamusque laeti ;
(세네카, 행복론, Liber VI 209:3)
Itaque non potest beneficium dari sapienti, cui, quidquid datur, de suo datur ;
(세네카, 행복론, Liber VII 21:7)
Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero.
(세네카, 행복론, Liber VII 32:1)
Ne traham longius, beneficium maius esse non potest ;
(세네카, 행복론, Liber VII 71:2)
ea, per quae beneficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula et complexus artiores non augent amorem, sed exercent.
(세네카, 행복론, Liber VII 71:3)
Quaeritur, an, qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit.
(세네카, 행복론, Liber VII 73:4)
Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua ;
(세네카, 행복론, Liber VII 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION