라틴어 문장 검색

summotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 327:1)
legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:5)
legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 334:1)
neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit, sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 432:1)
ferro ignique vastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 8:2)
foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret quoad legati redissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 16:1)
id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 21:1)
ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum, ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius, tamquam victor armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 51:2)
Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 65:1)
sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem videtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 67:2)
adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 68:1)
ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, comparant inter se ut ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 73:1)
cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani Romam venerunt, orantes ut in fidem reciperentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 269:2)
missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus ut eorum populorum finibus vim abstinerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 271:1)
cum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius mitiusve suadentibus, tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis condicionis in qua natus esset quam praesentis necessitatis memor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 297:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION