라틴어 문장 검색

Conuenit ex aequo nec toruus Liber in illis qui se quique una uina iocosa colunt, nunc uenit iratus nimium nimiumque seueris:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 611)
non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue, nulla nec exustas habitant animalia partes.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae49)
te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 80:2)
proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 176:1)
iis, ut adsiduae templi antistites essent, stipendium de publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 212:2)
nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque curarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 216:1)
qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata proponere in publico iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 335:1)
ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales habent, descripsit quo res repetuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 338:1)
B. Latin's victis montem Aventinum adsignavit, fines protulit, Hostiam coloniam deduxit, caerimonias a Numa institutas renovavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha33)
gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 238:2)
venientem Volsci benigne excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:3)
auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 201:1)
spes unica imperii populi Romani L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 285:1)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam venerunt, donumque ob Iovi optumo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res haud opulentae erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 636:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION