라틴어 문장 검색

ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque scivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 171:1)
vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 527:1)
adiecisse equitum praerogativae auctoritatem consules postero die in contione quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent commemorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 139:1)
Magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:2)
tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 277:1)
id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videtur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 581:1)
cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inveterata prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime cum movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentis ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 645:1)
eo se averterant Romani ab Aetolorum quo missi erant auxilio, irati quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 164:1)
ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna cum iis qui tum obtinebant certantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 403:1)
is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 404:1)
ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius vellent imperium in Africa esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 536:1)
eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 566:1)
Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 602:3)
ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 86:1)
qui cum legatis vestris Romae responderi ita iussissent, 'Quid ad nos venitis, Aetoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 320:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION