라틴어 문장 검색

" "Falsum est," inquiunt, "quod proponitis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 15:4)
Nam cum vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 11:5)
Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 51:4)
Proponamus oportet finem summi boni, ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:3)
Vita sine proposito vaga est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:1)
quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:2)
proponamus laudanda, invenietur imitator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 66:9)
Propone temporis profundi vastitatem et universum complectere, deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam, conpara immenso;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 10:2)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 20:2)
Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:3)
" Idem," inquit, " et docenti et discenti debet esse propositum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:2)
Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:4)
Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:1)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION