라틴어 문장 검색

Quod ad praeterita pessimum est, id ad futura optimum videri debet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:4)
quae philosophiam naturalem terminare, non generare aut procreare debet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:4)
Quod idcirco adjungere visum est, quia plane fatemur Historiae Naturalis et Experimentalis collectionem, qualem animo metimur et qualis esse debet, opus esse magnum, et quasi regium, et multae operae atque impensae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:4)
praesertim cum subtiliores causae, et quae in judicium populare aut observationem non incurrunt, ad ea quae de Idolis animi humani dicta sunt referri debeant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 277:3)
Atque hic simul pars destruens Instaurationis nostrae claudi debet, quae perficitur tribus redargutionibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 278:1)
neque ad id quod agitur plus interesse putamus, utrum quae jam invenientur antiquis olim cognita, et per rerum vicissitudines et saecula occidentia et orientia sint, quam hominibus curae esse debere, utrum Novus Orbis fuerit insula illa Atlantis et veteri mundo cognita, an nunc primum reperta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:4)
sed contra, nos, qui mentem respicimus non tantum in facultate propria, sed quatenus copulatur cum rebus, Artem inveniendi cum Inventis adolescere posse, statuere debemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 331:2)
quia forma (ut dictum est) non minus abesse debet, ubi natura data abest, quam adesse, ubi adest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 70:2)
Adeo ut comparatio exaltationis planetarum notari debeat, prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum varietatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:3)
Debet autem appendi charta angusta et oblonga, et gradibus (quot libuerit) interstincta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:3)
Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:1)
haec scilicet, quod motus ille stimulationis aut penetrationis debeat esse nonnihil rapidus et minime lentus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 245:2)
Neque vero illud ullo modo praetermittendum est, quod sub Instantiis Migrantibus comprehendi debeant non tantum illae quae migrant ad generationem et privationem, sed etiam illae quae migrant ad majorationem et minorationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:1)
In prima videlicet, debet esse aliquid quod congruat cum ordine;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:14)
in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat sive convenientiam ad illa loca certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION