라틴어 문장 검색

hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:9)
Obicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti circumfusique defendunt, incurrentibus periculis se opponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:5)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 124:1)
Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a Caesare quidem posse defendi."
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:5)
Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:2)
Tam magno tamen fra- trem desideravit hic animo, quam defenderat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:5)
" Non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:2)
Non ut vobis facere non liceat iniuriam, agimus, sed ut ille omnes iniurias in altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi defendat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:4)
Pater caedetur, defendam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 72:3)
Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:6)
Sulla qui iuberet, Catilina qui faceret, sed indigna res publica quae in corpus suum pariter et hostium et vindicum gladios reciperet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:5)
et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:5)
quid enim refert an alia mutis dis- similia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 164:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION