라틴어 문장 검색

Nec magnis ista intervallis divisa, sed horae momentum interest inter solium et aliena genua.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:7)
Quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta divisit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 107:2)
et magni, ut dixi, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant, quidam nullum non diem inter otium et curas dividebant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:2)
Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione redeuntium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:7)
Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:5)
Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.20)
Cum tricenario filio pater patrimonium diuidat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.1)
Adoptare permittitis adolescenti quem lex in patrimonio diuidendo experitur?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.26)
Quid facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diuiserat, alter absumpserat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.36)
non si una uicinia coiit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa est in partes ciuitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.24)
Diuidere controuersiam putabat ad rem pertinere si illum interrogares, non putabat si audires.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:1)
si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogauero stipem, et illam tecum diuidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.14)
Maior frater diuidat patrimonium, minor eligat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.1)
maior frater sic diuisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.4)
Vnus omnium exheredatus sum diuidendo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION