라틴어 문장 검색

namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 64:2)
ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 83:3)
ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 89:1)
an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:1)
at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 119:2)
sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 141:2)
quanquam video quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere huiusmodi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo et scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus, quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem sed, si ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 165:2)
erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et brevi praescripto contineretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 187:1)
illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 205:3)
namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:1)
verum id in rhetorice non fit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:3)
igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:1)
ante omnia, quid sit rhetorice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:1)
in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 215:1)
ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION