라틴어 문장 검색

Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 15:1)
quod enim mavult homo verum esse, id potius credit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:3)
aut quia authores et inventores se earum credunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:2)
Credunt enim homines, rationem suam verbis imperare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:3)
unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:6)
Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:3)
quod etiam (ut nos existimamus) foelicitatis magis est cujusdam, quam excellentis alicujus facultatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:5)
gloriae vanissimae et perditissimae dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc inventum et comprehensum non sit, id omnino nec inveniri, nec comprehendi posse in futurum credatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:9)
Itaque existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:4)
Itaque si quis majora credat aut spondeat, id putant esse cujusdam impotentis et immaturi animi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:1)
Atque simile etiam de nobis judicium futuris temporibus factum iri existimamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:3)
Si qui diffidant, me videant, hominem inter homines aetatis meae civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen veram viam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:3)
Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:4)
Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:1)
Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse, quae paulo post a causis et axiomatibus inventis facile expunguntur et rejiciuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION