라틴어 문장 검색

cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 22:2)
L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 42:2)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 82:1)
quodsi ea quoque - nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur - certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viribus et magnitudine classem hostium aequaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 82:2)
classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 86:1)
Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 93:1)
in portum quem vocant Achaeorum classem primum advertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 95:1)
inde ad Hellesponti fauces navigat et decem navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 96:1)
inde Abydum traiecta classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 99:1)
dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus - erat autem exul Rhodius - cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 101:1)
regiam classem aut totam aut maiorem eius partem Polyxenidam traditurum ei;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 105:2)
non remigem, non socios navales ad classem frequentes habiturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 109:3)
quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audivit, eam ipse extemplo habuit, partem navium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, ipse ad Panhormum mansit, ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 111:1)
classem instructam paratamque in portu stare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION