라틴어 문장 검색

sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi legatione suscepta, exorandumque praebuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 4장 1:1)
euenitque ut sequenti die progressus in atrium medicus dentem ei ostenderet tantumque quod exemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 5:2)
ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:2)
Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:2)
nec exequi rem perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 2:2)
'si modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum orbem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:2)
Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipen- nibus levibusque scutis maxime cetrae speciem reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 7:1)
"Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:10)
Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 12:1)
hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 13:2)
Sequebatur haec equitatus duodecim gentium variis armis et moribus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 15:1)
hoc caerulea fascia albo distincta circumibat, Currum decem milia hastatorum sequebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 22:2)
Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 24:2)
Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 26:1)
agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION