라틴어 문장 검색

Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
(세네카, 행복론, Liber IV 105:1)
Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat.
(세네카, 행복론, Liber IV 119:1)
Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus quoque velis vincere.
(세네카, 행복론, Liber V 8:3)
Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum.
(세네카, 행복론, Liber V 57:3)
" Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est;
(세네카, 행복론, Liber V 68:6)
apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio ;
(세네카, 행복론, Liber V 68:7)
Unum est apud nos bonum, honestum.
(세네카, 행복론, Liber V 70:1)
Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.
(세네카, 행복론, Liber VI 10:3)
Inhumana ista perverse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.
(세네카, 행복론, Liber VI 121:2)
Ita, quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere;
(세네카, 행복론, Liber VI 127:1)
Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam solvere !
(세네카, 행복론, Liber VI 127:4)
Quanto hoc honestius votum est :
(세네카, 행복론, Liber VI 138:1)
Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:2)
" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur.
(세네카, 행복론, Liber VI 197:1)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION