라틴어 문장 검색

sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:1)
ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:2)
ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:2)
non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:2)
quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:3)
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:5)
Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche- donius, Protagoras Abderites, Prodicus Cius, Hippias Elius in honore magno fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:2)
neque enim iam Troicis tempori- bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi- tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:1)
at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:1)
videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:1)
Sed maiore honore in omnibus artibus quam in hac una arte dicendi versatur antiquitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 18장3)
se quae fecisset honoris eorum causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam illam a Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:4)
Q. enim Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:5)
itaque honoribus maiorum respondere non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION