라틴어 문장 검색

videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:1)
Sed maiore honore in omnibus artibus quam in hac una arte dicendi versatur antiquitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 18장3)
se quae fecisset honoris eorum causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam illam a Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:4)
Q. enim Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:5)
itaque honoribus maiorum respondere non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:5)
qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam edisceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:5)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:3)
quod quia multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores, nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et iudicio dedisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:3)
Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 1:4)
His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum - sine doctrina, sine ingenio - aliquem numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:1)
Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:6)
cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:1)
itaque cum iam paene evanuisset Hor - tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:1)
Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION