라틴어 문장 검색

cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus imminentis belli Volscae legiones profectae ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 361:1)
eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 423:4)
abductis deinde legionibus ex agro Romano invidia rei oppressum perisse tradunt alii alio leto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 437:3)
instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 510:1)
legionibus Romanis cedebant in urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 536:1)
ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete quietem bello in vicem eludentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 536:2)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
triumphavit de Volscis Aequisque, triumphantem secutae suae legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 111:5)
praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere, et, cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composite adessent, tum aeterni hostes, Volsci et Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam venirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 176:2)
adiungitur et Tusculana legio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 202:2)
iam primum omnium inquit, Quirites, in Volscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 219:1)
iam Antii Volscorum legiones esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 240:4)
Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 241:2)
ipse erat medius cum legionibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 243:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION