라틴어 문장 검색

ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
sed neque haec in principem aut principis parentem, quos lex maiestatis amplectitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장6)
cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장5)
Caesar obiectam sibi adversus reos inclementiam eo pervicacius amplexus, Aquiliam adulterii delatam cum Vario Ligure, quamquam Lentulus Gaetulicus consul designatus lege Iulia damnasset, exilio punivit Apidiumque Merulam quod in acta divi Augusti non iuraverat albo senatorio erasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장4)
namque eum legibus pulsum civem sibi Zmyrnaei addiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장12)
unus senator consulatu functus, Cocceius Nerva, cui legum peritia, eques Romanus praeter Seianum ex inlustribus Curtius Atticus, ceteri liberalibus studiis praediti, ferme Graeci, quorum sermonibus levaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장2)
mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장6)
Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cavetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum postponitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장1)
et concedente annus in posterum sexque menses dati quis secundum iussa legis rationes familiaris quisque componerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장7)
isdem diebus Granius Marcianus senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem extremum ad supplicium damnatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장5)
nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi patefecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장2)
igitur incipiente C. Silio consule designato, cuius de potentia exitio in tempore memorabo, consurgunt patres legemque Cinciam flagitant, qua cavetur antiquitus ne quis ob causam orandam pecuniam donumve accipiat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장4)
talia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui videbant, circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장8)
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장2)
idem senatum, magistratus, leges imposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION