라틴어 문장 검색

Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 178)
neque placitant mores quibus video volgo gnatos esse parentes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 103)
Gratiam habeo tibi, quom copiam istam mi et potestatem facis, ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 313)
nam tua opera et comitate et virtute et sapientia fecisti ut redire liceat ad parentis denuo, cum apud hunc confessus es et genus et divitias meas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 350)
hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4172)
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 242)
ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3146)
nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 14)
quae me opere tanto servare iussit, qui suos Selenium parentes facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva, quam quaedam meretrix ei dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 267)
obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 226)
Telestis Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 161)
Epidamniensis ille, quem dudum dixeram, geminum illum puerum qui surrupuit alterum, ei liberorum, nisi divitiae, nil erat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS31)
post autem mihi scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2238)
nam procreare liberos lepidumst onus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 199)
Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1135)

SEARCH

MENU NAVIGATION