라틴어 문장 검색

Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:2)
Num potui longius hyperbaton facere, atque hoc ipso probare eum esse me qui non modo magister tuus, sed ne discipulus quidem debeam dici?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 7 2:1)
Etenim longe plures in hac una quam in duabus singulis erant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:7)
Falsum est nimirum quod creditur vulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior apparuerit morte quam vita.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 1:1)
Male vim suam potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore veneratio acquiritur, longeque valentior amor ad obtinendum quod velis quam timor.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:3)
A quo vitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatumque custodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 3:1)
victor ille, qui longissime ut litus ita simul natantes reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 3:3)
Obviam iturus, quo maturius, domine, exoptatissimi adventus tui gaudio frui possim, rogo permittas mihi quam longissime occurrere tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 10 2:2)
si qui vetustiores invenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe a poena sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:2)
Iidem Nicaeenses gymnasium inccndio amissum ante aduentum meum restituere coeperunt, longe numerosius laxiusque quam fuerat, et iam aliquantum erogauerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 4:1)
Ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 647)
fuge rustice longe hinc pudor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:428)
mediis tua pinus in undis navigat, et longe quem peto portus abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:8)
audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores, bellaque per turpis longius isse moras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 42:4)
si te distantia longe Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 543)

SEARCH

MENU NAVIGATION